L' Alsacien Romain
Guerre des Gaules

-58
Le Bellum Gallicum (Latin)
407

...

Livre 3 - Par Jules César
Le témoignage clé sur la guerre des Gaules.

 

1 Attaque du camp de galba dans les Alpes

Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Seruium Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Ueragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. causa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri uolebat. huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in uico Ueragrorum, qui appellatur Octodurus, hiemare. qui uicus positus in ualle, non magna adiecta planitie, altissimis montibus undique continetur. cum hic in duas partes flumine diuideretur, alteram partem eius uici Gallis ad hiemandum concessit, alteram uacuam ab illis relictam cohortibus attribuit. eum locum uallo fossaque muniuit.

 

2

Cum dies hibernorum complures transissent et frumentum eo comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte uici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque, qui impenderent, a maxima multitudine Sedunorum et Ueragrorum teneri. id aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli renouandi legionique opprimendae consilium caperent: primum quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus, propter paucitatem despiciebant; tum etiam quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in uallem decurrerent et tela conicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri existimabant. accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant et Romanos non solum itinerum causa, sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occuparc

conari et ea loca finitimae prouinciae adiungere sibi persuasum habebant.

 

3

 His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset prouisum, quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimauerat, consilio celeriter conuocato sententias exquirere coepit. quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio ueniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute nonnul]ae eiusmodi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus, quibus eo peruenissent, ad salutem contenderent. maiori tamen parti placuit hoc reseruato ad extremum consi]io interim rei euentum experiri et castra defendere.

 

4

 Breui spatio interiecto, uix ut iis rebus, quas constituissent, conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in uallum conicere. nostri primo integris uiribus fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi uidebatur, eo occurrere et augilium ferre, sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris uiribus succedebant, quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defessa ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci, ubi constiterat, relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.

 

5

Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum uires, sed etiam tela nostros deficerent atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris uallum scindere et fossas complere coepissent resque esset iam ad extremum perducta casum, Publius Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Neruico proelio compluribus confectum uulneribus diximus, et item Gaius Uolusenus, tribunus militum, uir et consilii magni et uirtutis, ad Galbam adcurrunt atque unam esse spem salutis docent si eruptione facta extremum auxilium experirentur. itaque conuocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac tantummodo tela missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris erumperent atque omnem spem salutis ill uirtute ponerent.

  

6

 Quod iussi sunt, faciunt ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi, quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. ita commutata fortuna eos, qui in spem potiendorum castrorum uenerant, undique circumuentos intercipiunt et ex hominum milibus amplius xxx, quem numerum barbarorum ad castra uenisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se in castra munitionesque suas recipiunt quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio sese in hiberna consilio uenisse meminerat, aliis occurrisse rebus uidebat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius uici aedificiis incensis in prouinciam reuerti contendit ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates. inde in Allobroges perduxit ibique hiemauit.

  

7 soulèvement des Vénètes

 His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galllam existimaret, superatis Belgis, expulsis Germanis, uictis in Alpibus Sedunis, atque inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere uolebat, subitum bellum in Gallia coortum est. eius belli haec fuit causa: Publius Crassus adulescens cum legione septima proximus mare oceanum in Andibus hiemabat. is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas ciuitates frumenti commeatusque petendi causa dimisit. quo in numero est Titus Terrasidius missus in Essuuios, Marcus Trebius Gallus in Coriosolitas, Quintus Uelanius cum Tito Sillio in Uenetos.

  

8

 Huius est ciuitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritirnae regionum earum, quod et naues habent Ueneti plurimas, quibus in Britanniam nauigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere, qui eo mari uti consuerunt, habent uectigales. ab his fit initium retinendi Sillii atque Uelanii et si quos intercipere potuerunt, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Ga]lorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos, reliquasque ciuitates sollicitant, ut in ea libertate, quam a maioribus acceperint, permanere quam Romanorum seruitutem perferre malint. omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad Publium Crassum mittunt. si uelit suos recuperare, obsides sibi remittat.

 

9 César construit une flotte.Coalition des peuples de l'Océan

 Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naues interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex prouincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. his rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Ueneti reliquaeque item ciuitates cognito Caesaris aduentu certiores facti~, simul quod, quantum in se facinus admisissent, intellegebant — legatos, quod nomen apud omnes nationes sanctum inuiolatumque semper fuiiset, retentos ab se et in uincula coniectos—,pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea. quae ad usum nauium pertinent, prouidere instituunt hoc maiore spe. quod multum natura loci confidebant. pedestria esse itinera concisá 4 aestuariis, nauigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant; neque nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum nauibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere nauium neque eorum locorum. ubi bellum gesturi essent, uada, portus, insulas nouisse: ac longe aliam esse nauigationem in concluso mari atque in uastissimo Oceano perspiciebant. his initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida ~ comportant, naues in Uenetiam, ubi Caesarem primum esse bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. socios sibi ad id bellum Osismos Lexouios Namnetes Ambiiiatos Morinos Diablintes Menapios adsciscunt. auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.

 

10 César répartit ses troupes dans la Gaule

 Erant hae difficultates belli gerendi, quas supra ostendimus. sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot ciuitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. itaque cum intellegeret omnes fere Gallos nouis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem seruitutis odisse, priusquam plures ciuitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distri buendum exercitum putauit.

 

 11

 Itaque Titum Labienum legatum in Treueros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti dicebantur, si per uim nauibus flumen transire conentur, prohi beat. Publium Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. Quintum Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in U<e>nellos, Coriosolitas Lexouiosque mittit, qui eam manum distinendam curet. Decimum Brutum 15 adulescentem classi Gallicisque nauibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus conuenire iusserat, praeficit et, cum primum posset, in Uenetos proficisci iubet. ipse eo pedestribus copiis contendit.

 

 12 difficultés de la guerre contre les Vénètes

 Erant eiusmodi fere situs oppidorum, ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitauisset, quod bis accidit semper horarum XII spatio, neque nauibus, quod rursus minuente aestu naues in uadis adflictarentur. ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. ac si quando magnitudine operis forte superati extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis suis fortunis desperare coeperant, magno numero nauium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant. ibi se rursus isdem loci opportunitatibus defendebant. haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant, quod nostrae naues tempestatibus detinebantur summaque erat uasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas nauigandi.

 

 13 Leurs navires. Leur tactique

 Namque ipsorum naues ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum nauium, quo facilius uada ac decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naues totae factae ex robore ad quamuis uim et contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus confixa clauis 4 ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis. reuinctae; pelles pro uelis alutaeque tenuiter confectae, [hae] siue propter 6 inopiam lini atque eius usus inscientiam, siue eo— quod est magis ueri simile—quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus uentorum sustineri ac tanta onera nauium regi uelis non satis commode posse arbitrabantur. cum his nauibus nostrae classi eiusmodi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro ui tempestatum illis essent aptiora et accommodatiora. neque enim iis nostrae rostro nocere poterant — tanta in iis erat firmitudo —,neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode scopulis continebantur. accedebat, ut, cum se uento dedis-sent, et tempestatem ferrent facilius et in uadis consisterent tutius et ab aestu reiectae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum omnium nostris nauibus casus erant extimescendi.

 

14 Victoire navale de Brutus

 Compluribus expugnatis oppidis Caesar ubi intellexit frustra tantum t~ lahorem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit exspectandam classem. quae ubi conuenit ac primum ab hostibus uisa est, circiter ccxx naues eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris aduersae constiterunt. neque satis Bruto, qui classi praeerat, uel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naues erant attributae, constabat, quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent. rostro enim noceri non posse cognouerant. turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris nauibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis grauius acciderent. una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque

longuriis. non absimili forma muralium falcium. his cum funes, qui antemnas ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, nauigio remis incitato praerumpebantur. quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis nauibus spes in uelis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus nauium uno tempore eriperetur. reliquum erat certamen positum in uirtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis, quod in conspectu Caesaris atque onmis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset. omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.

 

 15

 Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naues circumsisterent, milites summa ui transcendere in hostium naues contendebant. quod postquam barbari fieri animaduerterunt, expugnatis compluribus nauibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contendebant. ac iam conuersis in eam partem nauibus, quo uentus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco mouere non possent. quae quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit opportunitati. nam singulas nostri consectati expugnauerunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interuentu ad terram peruenirent, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.

  

16 Soumission des Vénètes

Quo proelio bellum Uenetorum totiusque orae maritimae confectum est. nam cum omnis iuuentus, omnes etiam grauioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit, eo conuenerant, tum nauium, quod ubique fuerat, unum in locum coegerant. quibus amissis reliqui neque, quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent, habebant. itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. in quos eo grauius Caesar uindicandum statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conseruaretur. itaque omni senatu necato reliquos sub corona uendidit.

 

 17 Victoire de Sabinus sur les Unelles

Dum haec in Uenetis geruntur, Quintus Titurius Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unellorum peruenit. his praeerat Uiridouix ac summam imperii tenebat earum omnium ciuitatum, quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coegerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburouices Lexouiique senatu suo interfecto, quod auctores belli esse nolebant. portas clauserunt seseque cum Uiridouice coniunxerunt. magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum homimum latronumque conuenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et cotidiano labore reuocabat. Sabinus idoneo rebus omnibus loco castris sese tenebat, cum Uiridouix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus ueniret, sed etiam nostrorum mi]itum uocibus nonnihil carperetur tantamque opinionem timoris praebuit, ut iam ad uallum castrorum hostes accedere auderent. id ea de causa faciebat, quod cum tanta multi tudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat .

 

 18

 Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominern et calli dum delegit Glallum ex iis, quos auxilii causa secum habebat. huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet, uti ad hostes transeat, et, quid fieri uelit, edocet. qui ubi pro perfuga ad eos uenit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Uenetis prematur, docet, neque longius abesse, quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri oportere. multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat prouisum, spes Uenetici belli, et quod fere libenter homines id, quod uolunt, credunt. his rebus adducti non prius Uiridouicem reliquosque duces ex concilio 7 dimittunt, quam ab his sit concessum, arma uti capiant et ad castra contendant. qua re concessa laeti, ut explorata uictoria, sarmentis uirgul- s tisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.

  

19

 Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo adcliuis circiter passus mille. huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique peruenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. impeditis hostibus propterea, quae ferebant, onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. factum est opportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, uir tute militum et superiorum pugnarum exercitatione. ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga uerterent. quos inpeditos integris uiribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt. reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga euaserant, reliquerunt. sic uno tempore et de nauali pugna Sabinus et de Sabini uictoria Caesar est certior factus, ciuitatesque omnes se statim Titurio dediderunt.nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est.

  

20 Crassus bat et soumet les Sotiates

 Eodem fere tempore Publius Crassus, cum in Aquitaniam peruenisset, quae pars ut ante dictum est et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis Lucius Ualerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde Lucius Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. itaque re frumentaria prouisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea uiris fortibus Tolosa, Carcasone et Narbonae—quae sunt ciuitates Galliae prouinciae finitimae his regionibus—nominatim euocatis in Sotiatium fines exercitum introduxit. cuius aduentu cognito Sotiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum ualebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in conualle in insidiis conlocauerant, ostenderunt. hi nostros disiectos adorti proelium renouarunt.

  

21

 Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus uictoriis freti in sua uirtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem, quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent, perspici cuperent. tandem confecti uulneribus hostes terga uerterlmt. quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. quibus fortiter resistentibus uineas turresque egit. illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem uineasque actis — cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt —,ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.

 

 22

 Atque in ea re omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatuanus, qui summam imperii tenebat, cum DC deuotis. quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in uita commodis una cum iis fruantur, quorum se amicitiae dediderint, si quid his per uim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam, qui eo interfecto cuius se amicitiae deuouisset, mortem recusaret—cum his Adiatuanus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent uehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen, uti eadem deditionis condicione uteretur, a Crasso impetrauit.

 

23 Les Aquitains se coalisent et font appel aux Espagnols

 Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Uocatium et Tarusatium profectus est. tum uero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus, quibus eo uentum erat, expugnatum cognouerant, legatos quoque uersus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. mittuntur etiam ad eas ciuitates legati, 3 quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae. inde auxilia ducesque arcessuntur. quorum aduentu magna cum alacritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur. duces uero ii deliguntur, qui una cum Quinto Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. hi consuetudine populi Romani Ioca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. quod ubi Crassus animaduertit suas copias propter exiguitatem non facile diduci hostem et uagari et uias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimauit, quin pugna decertaret. hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire 30 intellexit, posterum diem pugnae constituit.

 

 24 Victoire de Crassus.Soumission de L'Aquitaine

 Prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent, exspectabat. illi etsi propter multitudinem et ueterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto diimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis uiis commeatu intercluso sine ullo uulnere uictoria potìri,et si propter inopiam rei frumentariae Romani sese recipere coepissent. impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. hoc consilio probato ab ducibus productis Romanorum copiis sese castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timidioris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium uoces audirentur exspectari diutius non oportere, quin ad castra iretur. cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

 

25

 Ibi cum alii fossas complerent. alii multis telis coniectis defensores uallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat. Iapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium castris Crasso renuntiauerunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.

 

 26

Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri uellet, ostendit. illi. ut erat imperatum, eductis iis cohortibus, quae praesidio castris relictae integrae ab labore erant. et longiore itinere circumductii, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas, quas diximus, munitiones peruenerunt atque llis prorutis prius in hostium castris constiterunt, quam plane ab his uideri aut, quid rei gereretur. cognosci posset. tum uero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis uiribus, quod plerumque in spe uictoriae accidere consueuit. acrius inpugnare coeperunt. hostes undique circumuenti desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere intenderunt. quos equitatus apertissimis campis consectatus ex numero milium L, quae on ex Aquitania Cantabrisque conuenisse con.ctabat, uix quarta parte relicta multa nocte se in castra recepit.

 

27

 Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit. quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones Ptianii. Uocates, Tarusates, Elusates, Gates. Ausci, Garunni, Sibulates, Cocosates. paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.

 

 28 Campagne chez les Ménapes et les Morins

 Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen quod omni Ga]lia pacata Morini Menapiique supererant. qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum duxit. qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere instituerunt. nam quod intellegebant maximas nationes. quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse continentesque siluas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. ad quarum initium siluarum cum Caesar peruenisset castraque munire instituisset neque hostis interim uisus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus siluae euolauerunt et in nostros impetum fecerunt. nostri celeriter arma ceperunt eosque in siluas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

 

29

 Reliquis deinceps diebus Caesar siluas caedere instituit, et ne quis inermibus inprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset. omnem eam materiam, quae erat caesa. conuersam ad hostern conlocabat et pro uallo ad utrumque latus exstruebat. incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores siluas peterent, eiusmodi tempestates sunt consecutae, uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. itaque uastatis omnibus eorum agris, uicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexouiis reliquisque item ciuitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocauit.

 

 

--ooOoo--

Voir Texte latin des six premiers Livres du Bellum Gallicum

Livre premier

Livre deuxième

Livre troisième

Livre quatrième

Livre cinquième

Livre sixième

Livre septième

 

 Vers le haut